- DIPHTHERA
- DIPHTHERApropria servorum olim, cum exomide, vestis fuit. Unde apud Aristoph. Vespis conqueruntur urbani senes, Philocleonem herum a servis suis domi clausum, sub custodia teneri, oblitis munerum quae ab eo acceperant; neque enim illos subire memoriam Διφθερῶν καὶ Ε᾿ξωμίδων, quas ipsis emerat etc. Ubi Diphtheram quidem Vett. Grammatici vestem ex corio sive pellibus interpretati sunt, quae propria Pastorum et Agricolarum. Idem Comicus Nubib. Ubi grandior eris, capellas agito e Phelleo, ut et Pater tuus Διφθέραν ἐνημμένος, scorteam vestem indutus. Ubi Scholiastes περιβόλαιον ποιμενικὸν εν δέρματος, reddit, i. e. sagum ex pellibus, quod exomidi iniceretur. Quod autem viliorum tegmen esset, propterea chlamydi, ut et ῤάκος et tribonium, opponebatur, Lucian. Timone, Pro molli chlamyde hanc Diphtheram sibi paupertas circumponit. Ibienim Timon ad inopiam redactus, εναψάμενος διφθέραν, terram exercet: atque idem infra a Iove ὑποδίφθερος, item διφθερίας dicitur, h. e. sago pelliceo amictus. Vide quoque Dion. Chrysostom. Orat. 72. et Philostratum in Heroic. Polluci tamen. l. 7. Diphthera dicitur tunica stricta cucullum habens. Sed potuit quidem et tunica ex corio confici, proprie tamen de sago sive veste exteriori Diphtherae nomen sonat: quam Βαίτην quoque vocat Theocrit. Idyll. 3. et. 5. Has vero pelles caprarum fuisse, docet Varro de Re Rust. l. 2. c. ult. Fuitqueve harum vestium usus in ingenuis quoque tempore pluviae, ut scorteae paenulae, apud Romanos. Unde Anaxagoram profectum in Olympiam, sudo ac sereno caelo, sedisse εν δερματίνω, quasi brevi erupturâ pluviâ, sicqueve evenisse, natrat Laert. Philostrat. eandem rem referens l. 1. c. 2. ὑποκώδιον vocat. Vide Ferrar. de Vest. p. 208.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.